IGNIS

IGNIS
IGNIS
Persarum Deus, captus, victo Cosroe, a Tiberio II. A. C. 578. Affusâ aquâ Exstinctus, a Iagielone Duce Lithuaniae prius, dein Poloniae Rege, ad fidem converso, A. C. 1390. Imo iam antiquiffimis temporibus a Chaldaeis cultus est, qui eum Ur vocavêre: unde etiam metropoli suae hoc nomen indidêrunt, Gen. c. 11. v. 3. Nec alius videtur fuisse Deus Nachoris, Idem c. 31. v. 53. Proin ex Oriente, ut alia, etiam haec Idololatriae species ad Persas, Graecos, Romanos, aliasque gentes dim anavit, qui eum partim nomine suo, partim sub Vestae Vulcanique nominibus venerati sunt. Apud Rom. imprimis in pretio fuit, qui perpetuum aeternumque Ignem in templo Vestae, tamquam Imperli certissimum pignus, sollicite asservabant. Val. Max. l. 5. c. 4. Ext. 7. Ignoscite vetustissimi foci, veniamque aeterni date Ignes, si a vestro sacratissimo templo, ad necessarium magisque speciosum urbis locum contextus operis nostri progressus fuerit. Virg, Aen. l. 2. v. 296.
—— Manibus vittas, Vestamque potentem
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.
Asservabatur autem Ignis non in focis aut altaribus, sed suspensus in vasculis quibusdam fictilibus, ut innuit Val. Max. supra laudatus l. 4. c. 4. sub sin. Namque per Romuli casam perque veteris Capitolii humilia tecta, et aeternos Vestae focos, fictilibus etiamnum vasis contentos, iuro. Nec sine portento credebatur exstingui, quod si forte conti iisset, anxiâ sollicitudine expiabatur. Ita factum ante initia bellorum civilium, motaque inter Caesarem et Pompeium arma. Lucan. Civ. Bell. ab eodem certissimum futurotum argumentum desumptum esse, indigitat l. 1. v. 549. et seqq.
——— Vestali raptus ab ara
Ignis et ostendens confectas stamma Latinas,
Scinditur in partes, geminoque cacumine surgit,
Thebanos imitata rogos.
Tum itaque omnia publica privataque intermittebantur negotia, eratque iustitium indictum, donec procuratio sollennis infritueretur: Virgo quoque, cuius incuriâ id evenisset, a Pontifice severe plectebatur, etc. Sed et licet exstinctus non esset, renovabatur tamen, quem in operto aslervabant, Ignis, et accendebatur quotannis Kalendis Martiis. Ovid. Fast. l. 3. v. 144.
Adde quod arcana fieri novus ignis in aede
Dicitur, et vires flamma refecta caput.
Vide Thom. Dempst. Paralip. in foh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 12. Nec publice solum, sed et privatim Ignis coltus est; quem servare inter Ianitorum officia erat: Ignem videlicet Larum familiarium, qui in atrio foveri solebat, non procul a ianua. Non enim solum venerationis gratiâ hic Ignis consueverat accendi, iuxta illud Capitol. in Pertin. et cum apud Lares sacrisicaret, carbones vivacissiumi exstincti sunt, cum inflammari soleant. Sed et ipse Ignis Lat dictus est. Sedulius Carm. l. 1.
Hic laticem colit, ille Larem: sed iungere sacris
Non audent immica suis, ne liter propinquâ,
Aut rogus exiguas desiccet fortior undas,
Aut validis tenues moriantur fontibus Ignes.
Ut alias gentes, quibus idem Elementum in Deorum numero fuit, omittam. Addam ex I. Seldeno praefat. in Synt. de Diis Syris, a Sole et Igne plerosque Gentilium Deos denominatos esse, et Europaeorum maxime Deos a Syris pendere, ut propagine ab origme. Sed de eo iam aliquid supra. Praeterae eius in sacrificiis inprimis, ac Nuptiis usus fuit: quorum illum ex olea, lauro aut quercu corticis crassioris, aut cuius caudex cavus fungosusque esset, accen dere vel
Numinibus adolere nefas erat, quod ea ligna, tamquam diri et mali ominis suspecta essent. Hic una cum aqua inter nuptiarum sollennia fuit, Plutarch. Rom. Probl. c. 1. Hinc Festus l. 6. Facem, inquit, in nuptiis in honorem Cereris praeferebant, aquaque aspergebatur nova nupta, sive ut casta puraque ad virum veniret, sive ut Ignem et aquam cum viro communicaret. Et Scae vola IC. l. 66. ff. de donat. inter vir. et uxor. accipere coniugem aquâ et igni, dixit, h. e. domum suam sponsam ducere. Virg. Aen. l. 4. v. 167. de nuptiarum praesagio inter Aeneam et Dionem,
—— Fulsêre Ignes, et conscius aetber.
Imo tam necessariae hae faces habitae, ut exinde ignem et undam legitimos viros facere, dicat Ovid. de Arte Am. l. 2. fabulâ deprensae Veneris: Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 2. v. 259. ut et de Ignis et aquae in Mithriacis sacris usu infra in voce Mithra. Recentiori aevo Imperatoribus quoque praeferri coepit, a quo et Fortunam auream in cubiculo iidem habuêre, sub Obitum successori transmittendam, de quo utroque vide Casaub. ad Suet. Aug. c. 7. Lips. ad Tac. Ann. Excursu 1. aliquid etiam infra in voce Uxor. Imitatione viz vett. Persiae Regum, quibus in publicum prodeuntibus sacrum Ignem praeferri, defunctis vero exstingui consuevisse, legimus, etc. Quibus ritibus occasionem praebuit elementi huius praestantia, ut quod maiorem reliquis vom habet agendi caeloque calore, splendore, et puritate similius est. Addit Cic. de Nat. Deor. l. 2. vim purgandi. Unde et apud Inferos, Virg. Aen. l. 6. v. 741.
—— Alits sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus aut exuritur igni.
Et ad expiandas caedes arma olim cremabant cum Marti et Vulcano, tum Minervae et Lunae. Quid quod etiam verum Numen, quod colimus non solum in V. T. Ignem ad varia adhibuit, ut dicemus infra in voce Nubes; sed et in N. T. cum festo Pentecostes mitteret Apostolis Spititum S. Symbolum ignearum elegit linguarum, uti legimus Actor. c. 2. v. 9. et 10. Quam in rem, ut et plura de ignis cultu, apud Chaldaeos. Persas, vett. ac hodiernorum quosdam, Medos, Cappadocas, Phrygas, aliasque Asiae gentes, Macedones, Philosophos Graecos ac Sacerdotes Graecos et Romanos, Aegyptios, Lithuanos, incolas insularum Chenerag, etc. Vide apud Gerh. Ioh. Vofs. de orig. et progr. Idol. Part. II. c. 64. et 66. ut et hîc passim, in vocibus, Dii, Flaminea, Pyraetheia, Vesta, Vulcanus, alibique. Et quidem apud Persas, quâ fraude Magi in specu, ubi Ignem colebant, hominem occultarint, ad decipiendum Regem Isdigerden, atque ut dolum hunc detexerit Maruthas Mesopotamiae Ep. pulchre narrat Socrates Hist. Eccl. l. 7. c. 8. Facit ad hunc Ignis cultum, quod de Ignis in ludis usu Scalig. norat Poet. l. 1. c. 32. Nocturni ignis usus multis in ludis exstitit, quippe in Vulcanalibus, ob ignis numen. In Prometheis, ob surreptum ignem --- Isidis quoque sacra nocturnis vigiliis imitabantur (Cereas ludi) expressâ Cereris peregrinatione, Liberam cum face quaeritantis. Sed et, quod hoc modo narrat Olaus l. 27. c. 6. Apud Aulas Septentrionalium Principum hieme ignes maximi ex abietinis lignis fiunt. Quorum fragore seu tympanis excitati satellites et aulici circum Iguem choreas tanto impetu in gyrum ducunt, ut necesse sit postremum quemque in ignem praecipitari. Inde extractus in sublimi throno positus, ob ignis regii violationem, cyathum cerevisiae generosioris ebibit, etc. Paucis ut perstringam alia quaedam hanc in rem: illustris Ignis olim in bello usus fuit, ut supra vidimus, ubi de Bello, item in voce Fax. Apud Liv. Ignibus armati Fidenates, terruêrunt Rom. exercitum, l. 4. c. 33. apud quem etiam nocturnorum in castris astum habes, l. 22. c. 41. et l. 36. c. 10. Hodieque Turcae Ignes plurimos parant, biduo ante eius diei, in quem pugna collata est, hymnoque decantato in honorem Dei et Mahometis; hoc pacto significant, tertio adhinc die proelium se commissuros, teste Chalcondylâ l. 1. Sed et Ignis inter supplicum ritus de quibus infra, it. quaestionibus ac suppliciis destinatus, qua de re vide hîc passim in verbo Exurere imprimis, et ubi de Vivicomburio. Adde quae retro dicta, in voce Nedfri, quaeque dicentur infra in coce Nodfyri, it. ubi de Vulcanalibus etc.
Nomina, quibus Ignis olim culuius, aliaque bus pertinentia.
Camarim, Sacerdotes Ignis, apud Chaldaeos. Dugbiim, vocari cultores Ignis, in Ins. Chenerag, tradit Beniaminus Tudel. p. 108. Iuppiter, Graece Ζἐυς, ἀπὸ τȏυ ζέειν, quod est fervere, ex Phurnuti sententia, caelestis et purior ignis dictus est, hocque nomine apud Graecos cultus. Πρυτανεῖα, fuêre apud Athenienses loca Vestae sacrata, quasi πυρὸς ταμεῖα. Hinc πρυτανίτιδες viduae, quae illum ignem inextinctum servabant. Pyraethea, apud Cappadoces, sepra suêre ingentia, in quorum medio ara perenni igne fulgebat. Dicta a Pyraethis, Magorum in ea gente genere. Vesta Iunior, soror Cereris et Iunonis, filia senioris Vestae, quae et Phea et Ops dicebatur, apud Graecos, Albanos, Rom. Ignem elementarem, aquis, aeri et imprimis terrae permixtum repraesentans, hoc nomine venerationem invenit. Ur, Chaldaeorum idolum fuit, unde civ. Urie et Camarina, a Camarim praefatis. Vulcanus, s. Η῞φαιςτος, notans partim in nubibus exardescentem, partim e terris erumpentem, partim in sacrificiis Deorum conspicuum, partim privatis usibus iliucentem, partim denique et quidem potissimum in fabrorum fornacibus, armis cudendis, aliisque e metallo apparandis, inservientem, appud Aegyptios, Graecos, Rom. cultus est. Unde Χάλκεια, festum eius,
apud Athenienses. At Vulcanus Germanorum, Iuptier potius fuit, tonitrua ac fulgura ciens. Znicz, nomen ignis, apud Lithuanos, culti fuit etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Ignis — (lat.), Feuer; I. S. Antonii, so v.w. Autoniusfeuer; I. judicium, so v.w. Feuerprobe, s.u. Gottesurtheil; I. persicus, Art eines bösartigen Karfunkels; I. sacer, 1) so v.w. Antoniusfeuer; 2) die Rose; 3) Flechte; I. potentialis, so v.w. Ätzmittel …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ignis — index conflagration Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • IGNIS Graecus — saevissimum ignis genus, quod ne aquâ quidem exstinguitur: sed insanâ quadam velocitate omnia rapit, et devorat, Wild feur. Eius auctorem fuisse narrat ex Zonara Pancirolus, Callinicum Graecum A. C. 670. qui in subsidium Constantini Pogonati,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ignis fatuus — Ig nis fat u*us; pl. {Ignes fatui}. [L. ignis fire + fatuus foolish. So called in allusion to its tendency to mislead travelers.] 1. A phosphorescent light that appears, in the night, over marshy ground, supposed to be occasioned by the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ignis Fatuu — Ignis Fatu …   Deutsch Wikipedia

  • IGNIS Judicium — inter purgationes olim vulgares; quo sc. manu in Ignem im missâ, innocentiam quis suam tueri tenebatur: occurrit in L. Ripuar. tit. 30. §. 1. et 31. §. 5. quemadmodum et Iudicium Ignis et aquae, in Diplom. Henr. III. Angl. Regis nisi hoc ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ignis fatuus — [ig′nis fach′o͞o əs] n. pl. ignes fatui [ig′nēz fach′o͞o ī΄] [ML < L ignis, a fire + fatuus, foolish] 1. JACK O LANTERN (sense 1) 2. a deceptive hope, goal, or influence; delusion …   English World dictionary

  • Ignis et aquae interdictĭo — (lat., »Untersagung der Gemeinschaft von Feuer und Wasser«), bei den Römern eine Form der Landesverweisung (s. Exil) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ignis fatŭus — (lat.), soviel wie Irrlicht …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ignis et aquae interdictio — Ignis et aquae interdictĭo (lat.), Untersagung des Feuers und Wassers, röm. Verbannungsformel …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”